cessandoque novos rerum progignere motus,avius a vera longe ratione vagaris.nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessestaut gravitate sua ferri primordia rerumaut ictu forte alterius. nam cum cita saepeobvia conflixere, fit ut diversa repentedissiliant; neque enim mirum, durissima quae sintponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.et quo iactari magis omnia materiaicorpora pervideas, reminiscere totius imumnil esse in summa, neque habere ubi corpora primaconsistant, quoniam spatium sine fine modoquestinmensumque patere in cunctas undique partispluribus ostendi et certa ratione probatumst.quod quoniam constat, ni mirum nulla quies estreddita corporibus primis per inane profundum,sed magis adsiduo varioque exercita motupartim intervallis magnis confulta resultant,pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.et quae cumque magis condenso conciliatuexiguis intervallis convecta resultant,indupedita suis perplexis ipsa figuris,haec validas saxi radices et fera ferricorpora constituunt et cetera de genere horum.paucula quae porro magnum per inane vagantur,cetera dissiliunt longe longeque recursantin magnis intervallis; haec aera rarumsufficiunt nobis et splendida lumina solis.multaque praeterea magnum per inane vagantur,conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquamconsociare etiam motus potuere recepta.Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imagoante oculos semper nobis versatur et instat.contemplator enim, cum solis lumina cumqueinserti fundunt radii per opaca domorum:multa minuta modis multis per inane videbiscorpora misceri radiorum lumine in ipsoet vel ut aeterno certamine proelia pugnasedere turmatim certantia nec dare pausam,conciliis et discidiis exercita crebris;