pluma columbarum quo pacto in sole videtur,quae sita cervices circum collumque coronat;namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,inter dum quodam sensu fit uti videaturinter caeruleum viridis miscere zmaragdos.caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,consimili mutat ratione obversa colores;qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.Et quoniam plagae quoddam genus excipit in sepupula, cum sentire colorem dicitur album,atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,nec refert ea quae tangas quo forte colorepraedita sint, verum quali magis apta figura,scire licet nihil principiis opus esse colore,sed variis formis variantes edere tactus.Praeterea quoniam non certis certa figurisest natura coloris et omnia principiorumformamenta queunt in quovis esse nitore,cur ea quae constant ex illis non pariter suntomnigenus perfusa coloribus in genere omni?conveniebat enim corvos quoque saepe volantisex albis album pinnis iactare coloremet nigros fieri nigro de semine cycnosaut alio quovis uno varioque colore.Quin etiam quanto in partes res quaeque minutasdistrahitur magis, hoc magis est ut cernere possisevanescere paulatim stinguique colorem;ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:purpura poeniceusque color clarissimus multo,filatim cum distractum est, disperditur omnis;noscere ut hinc possis prius omnem efflare coloremparticulas, quam discedant ad semina rerum.Postremo quoniam non omnia corpora vocemmittere concedis neque odorem, propterea fitut non omnibus adtribuas sonitus et odores:sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,scire licet quaedam tam constare orba colorequam sine odore ullo quaedam sonituque remota,nec minus haec animum cognoscere posse sagacem