cum quibus et quali positura contineanturet quos inter se dent motus accipiantque,perfacile extemplo rationem reddere possis,cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,marmoreo fieri possint candore repente,ut mare, cum magni commorunt aequora venti,vertitur in canos candenti marmore fluctus;dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,materies ubi permixta est illius et ordoprincipiis mutatus et addita demptaque quaedam,continuo id fieri ut candens videatur et album.quod si caeruleis constarent aequora pontiseminibus, nullo possent albescere pacto;nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,numquam in marmoreum possunt migrare colorem.sin alio atque alio sunt semina tincta colore,quae maris efficiunt unum purumque nitorem,ut saepe ex aliis formis variisque figurisefficitur quiddam quadratum unaque figura,conveniebat, ut in quadrato cernimus essedissimiles formas, ita cernere in aequore pontiaut alio in quovis uno puroque nitoredissimiles longe inter se variosque colores.praeterea nihil officiunt obstantque figuraedissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;at varii rerum inpediunt prohibentque colores,quo minus esse uno possit res tota nitore.Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamusprincipiis rerum non numquam causa colores,occidit, ex albis quoniam non alba creantur,nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.quippe etenim multo proclivius exorienturcandida de nullo quam nigro nata coloreaut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.Praeterea quoniam nequeunt sine luce coloresesse neque in lucem existunt primordia rerum,scire licet quam sint nullo velata colore;qualis enim caecis poterit color esse tenebris?lumine quin ipso mutatur propterea quodrecta aut obliqua percussus luce refulget;