inter se genitae res quaeque, ita quamque necessestdissimili constare figura principiorum;non quo multa parum simili sint praedita forma,sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.semina cum porro distent, differre necessustintervalla vias conexus pondera plagasconcursus motus; quae non animalia solumcorpora seiungunt, sed terras ac mare totumsecernunt caelumque a terris omne retentant.Nunc age dicta meo dulci quaesita laborepercipe, ne forte haec albis ex alba rearisprincipiis esse, ante oculos quae candida cernis,aut ea quae nigrant nigro de semine nata;nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,propterea gerere hunc credas, quod materiaicorpora consimili sint eius tincta colore;nullus enim color est omnino materiaicorporibus, neque par rebus neque denique dispar.in quae corpora si nullus tibi forte videturposse animi iniectus fieri, procul avius erras.nam cum caecigeni, solis qui lumina numquamdispexere, tamen cognoscant corpora tactuex ineunte aevo nullo coniuncta colore,scire licet nostrae quoque menti corpora possevorti in notitiam nullo circum lita fuco.denique nos ipsi caecis quaecumque tenebristangimus, haud ullo sentimus tincta colore.Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.omnis enim color omnino mutatur in omnis;quod facere haud ullo debent primordia pacto;immutabile enim quiddam superare necessest,ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;nam quod cumque suis mutatum finibus exit,continuo hoc mors est illius quod fuit ante.proinde colore cave contingas semina rerum,ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.Praeterea si nulla coloris principiis estreddita natura et variis sunt praedita formis,e quibus omnigenus gignunt variantque colores,propterea magni quod refert, semina quaeque