reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.haec igitur variis debent constare figuris;nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatursensibus; ut noscas primis differre figuris.dissimiles igitur formae glomeramen in unumconveniunt et res permixto semine constant.Quin etiam passim nostris in versibus ipsismulta elementa vides multis communia verbis,cum tamen inter se versus ac verba necesse estconfiteare alia ex aliis constare elementis;non quo multa parum communis littera currataut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.sic aliis in rebus item communia multamultarum rerum cum sint, primordia rerumdissimili tamen inter se consistere summapossunt; ut merito ex aliis constare feraturhumanum genus et fruges arbustaque laeta.Nec tamen omnimodis conecti posse putandum estomnia; nam volgo fieri portenta videres,semiferas hominum species existere et altosinter dum ramos egigni corpore vivomultaque conecti terrestria membra marinis,tum flammam taetro spirantis ore Chimaeraspascere naturam per terras omniparentis.quorum nil fieri manifestum est, omnia quandoseminibus certis certa genetrice creataconservare genus crescentia posse videmus.scilicet id certa fieri ratione necessust.nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artuscorpora discedunt conexaque convenientisefficiunt motus; at contra aliena videmusreicere in terras naturam, multaque caeciscorporibus fugiunt e corpore percita plagis,quae neque conecti quoquam potuere neque intusvitalis motus consentire atque imitari.sed ne forte putes animalia sola tenerilegibus his, quaedam ratio res terminat omnisnam vel uti tota natura dissimiles sunt