aut quia significant divam praedicere ut armisac virtute velint patriam defendere terrampraesidioque parent decorique parentibus esse.quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,longe sunt tamen a vera ratione repulsa.omnis enim per se divom natura necessestinmortali aevo summa cum pace fruatursemota ab nostris rebus seiunctaque longe;nam privata dolore omni, privata periclis,ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.terra quidem vero caret omni tempore sensu,et quia multarum potitur primordia rerum,multa modis multis effert in lumina solis.hic siquis mare Neptunum Cereremque vocareconstituet fruges et Bacchi nomine abutimavolt quam laticis proprium proferre vocamen,concedamus ut hic terrarum dictitet orbemesse deum matrem, dum vera re tamen ipsereligione animum turpi contingere parcat.Saepe itaque ex uno tondentes gramina campolanigerae pecudes et equorum duellica prolesbuceriaeque greges eodem sub tegmine caeliex unoque sitim sedantes flumine aquaidissimili vivont specie retinentque parentumnaturam et mores generatim quaeque imitantur.tanta est in quovis genere herbae materiaidissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unamossa cruor venae calor umor viscera nerviconstituunt, quae sunt porro distantia longe,dissimili perfecta figura principiorum.Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,unde ignem iacere et lumen submittere possintscintillasque agere ac late differre favillam.cetera consimili mentis ratione peragransinvenies igitur multarum semina rerumcorpore celare et varias cohibere figuras.Denique multa vides, quibus et color et sapor una