sedibus in curru biiugos agitare leones,aeris in spatio magnam pendere docentestellurem neque posse in terra sistere terram.adiunxere feras, quia quamvis effera prolesofficiis debet molliri victa parentum.muralique caput summum cinxere corona,eximiis munita locis quia sustinet urbes.quo nunc insigni per magnas praedita terrashorrifice fertur divinae matris imago.hanc variae gentes antiquo more sacrorumIdaeam vocitant matrem Phrygiasque catervasdant comites, quia primum ex illis finibus eduntper terrarum orbes fruges coepisse creari.Gallos attribuunt, quia, numen qui violarintMatris et ingrati genitoribus inventi sint,significare volunt indignos esse putandos,vivam progeniem qui in oras luminis edant.tympana tenta tonant palmis et cymbala circumconcava, raucisonoque minantur cornua cantu,et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,telaque praeportant, violenti signa furoris,ingratos animos atque impia pectora volgiconterrere metu quae possint numine divae.ergo cum primum magnas invecta per urbismunificat tacita mortalis muta salute,aere atque argento sternunt iter omne viarumlargifica stipe ditantes ninguntque rosarumfloribus umbrantes matrem comitumque catervam.hic armata manus, Curetas nomine Graiquos memorant, Phrygias inter si forte catervasludunt in numerumque exultant sanguine laetiterrificas capitum quatientes numine cristas,Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illumvagitum in Creta quondam occultasse feruntur,cum pueri circum puerum pernice choreaarmat et in numerum pernice choreaarmati in numerum pulsarent aeribus aera,ne Saturnus eum malis mandaret adeptusaeternumque daret matri sub pectore volnus.propterea magnam armati matrem comitantur,