constitues, aevom debebunt sparsa per omnemdisiectare aestus diversi materiai,numquam in concilium ut possint compulsa coirenec remorari in concilio nec crescere adaucta;quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,et res progigni et genitas procrescere posse.esse igitur genere in quovis primordia reruminfinita palam est, unde omnia suppeditantur.Nec superare queunt motus itaque exitialesperpetuo neque in aeternum sepelire salutem,nec porro rerum genitales auctificiquemotus perpetuo possunt servare creata.sic aequo geritur certamine principiorumex infinito contractum tempore bellum.nunc hic nunc illic superant vitalia rerumet superantur item. miscetur funere vagor,quem pueri tollunt visentis luminis oras;nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,quae non audierit mixtos vagitibus aegrisploratus, mortis comites et funeris atri.Illud in his obsignatum quoque rebus habereconvenit et memori mandatum mente tenere,nil esse, in promptu quorum natura videtur,quod genere ex uno consistat principiorum,nec quicquam quod non permixto semine constet.et quod cumque magis vis multas possidet in seatque potestates, ita plurima principiorumin sese genera ac varias docet esse figuras.Principio tellus habet in se corpora prima,unde mare inmensum volventes frigora fontesadsidue renovent, habet ignes unde oriantur;nam multis succensa locis ardent sola terrae,ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.tum porro nitidas fruges arbustaque laetagentibus humanis habet unde extollere possit,unde etiam fluvios frondes et pabula laetamontivago generi possit praebere ferarum.quare magna deum mater materque ferarumet nostri genetrix haec dicta est corporis una.Hanc veteres Graium docti cecinere poetae