hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.Quod quoniam docui, pergam conectere rem quaeex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,inter se simili quae sunt perfecta figura,infinita cluere. etenim distantia cum sitformarum finita, necesse est quae similes sintesse infinitas aut summam materiaifinitam constare, id quod non esse probavi.versibus ostendam corpuscula materiaiex infinito summam rerum usque tenereundique protelo plagarum continuato.nam quod rara vides magis esse animalia quaedamfecundamque magis naturam cernis in illis,at regione locoque alio terrisque remotismulta licet genere esse in eo numerumque repleri;sicut quadripedum cum primis esse videmusin genere anguimanus elephantos, India quorummilibus e multis vallo munitur eburno,ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarumvis est, quarum nos perpauca exempla videmus.sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet estounica res quaedem nativo corpore sola,cui similis toto terrarum non sit, in orbi;infinita tamen nisi erit vis materiai,unde ea progigni possit concepta, crearinon poterit neque, quod super est, procrescere alique.quippe etenim sumant alii finita per omnecorpora iactari unius genitalia rei,unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibuntmateriae tanto in pelago turbaque aliena?non, ut opinor, habent rationem conciliandi:sed quasi naufragiis magnis multisque coortisdisiactare solet magnum mare transtra cavernasantemnas prorem malos tonsasque natantis,per terrarum omnis oras fluitantia aplustraut videantur et indicium mortalibus edant,infidi maris insidias virisque dolumqueut vitare velint, neve ullo tempore credant,subdola cum ridet placidi pellacia ponti,sic tibi si finita semel primordia quaedam