quod si non ita sit, rursum iam semina quaedamesse infinito debebunt corporis auctu.namque in eadem una cuiusvis iam brevitatecorporis inter se multum variare figuraenon possunt. fac enim minimis e partibus essecorpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;nempe ubi eas partis unius corporis omnis,summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,omnimodis expertus eris, quam quisque det ordoformai speciem totius corporis eius,quod super est, si forte voles variare figuras,addendum partis alias erit. inde sequetur,adsimili ratione alias ut postulet ordo,si tu forte voles etiam variare figuras.ergo formarum novitatem corporis augmensubsequitur. quare non est ut credere possisesse infinitis distantia semina formis,ne quaedam cogas inmani maximitateesse, supra quod iam docui non posse probari.iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgenspurpura Thessalico concharum tacta colore,aurea pavonum ridenti imbuta leporesaecla novo rerum superata colore iacerentet contemptus odor smyrnae mellisque sapores,et cycnea mele Phoebeaque daedala chordiscarmina consimili ratione oppressa silerent;namque aliis aliud praestantius exoreretur.cedere item retro possent in deterioresomnia sic partis, ut diximus in melioris;namque aliis aliud retro quoque taetrius essetnaribus auribus atque oculis orisque sapori.quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certafinis utrimque tenet summam, fateare necessestmateriem quoque finitis differe figuris.denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinasfinitumst retroque pari ratione remensumst.omnis enim calor ac frigus mediique teporesinterutrasque iacent explentes ordine summam.ergo finita distant ratione creata,ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,