tute tibi partem ferias atque experiare.qua propter longe formas distare necessestprincipiis, varios quae possint edere sensus.Denique quae nobis durata ac spissa videntur,haec magis hamatis inter sese esse necessestet quasi ramosis alte compacta teneri.in quo iam genere in primis adamantina saxaprima acie constant ictus contemnere suetaet validi silices ac duri robora ferriaeraque quae claustris restantia vociferantur.illa quidem debent e levibus atque rutundisesse magis, fluvido quae corpore liquida constant.namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;nec retinentur enim inter se glomeramina quaequeet perculsus item proclive volubilis exstat.omnia postremo quae puncto tempore cernisdiffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,at non esse tamen perplexis indupedita,pungere uti possint corpus penetrareque saxa,nec tamen haerere inter se; quod cumque videmussensibus dentatum, facile ut cognoscere possisnon e perplexis, sed acutis esse elementis.sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,sudor uti maris est, minime mirabile debetnam quod fluvidus est, e levibus atque rotundisest, sed levibus sunt hamata admixta doloriscorpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,provolvi simul ut possint et laedere sensus.et quo mixta putes magis aspera levibus esseprincipiis, unde est Neptuni corpus acerbum,est ratio secernendi seorsumque videndi,umor dulcis ubi per terras crebrius idempercolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;linquit enim supera taetri primordia viri,aspera quo magis in terris haerescere possint.Quod quoniam docui, pergam conectere rem quaeex hoc apta fidem ducat, primordia rerumfinita variare figurarum ratione.