fervere cum videas belli simulacra cientis,subsidiis magnis et opum vi constabilitas,ornatas armis stlattas pariterque animatas,his tibi tum rebus timefactae religioneseffugiunt animo pavidae mortisque timorestum vacuum pectus lincunt curaque solutum.quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,re veraque metus hominum curaeque sequacesnec metuunt sonitus armorum nec fera telaaudacterque inter reges rerumque potentisversantur neque fulgorem reverentur ab auronec clarum vestis splendorem purpureai,quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecisin tenebris metuunt, sic nos in luce timemusinter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quamquae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessestnon radii solis neque lucida tela dieidiscutiant, sed naturae species ratioque.Nunc age, quo motu genitalia materiaicorpora res varias gignant genitasque resolvantet qua vi facere id cogantur quaeque sit ollisreddita mobilitas magnum per inane meandi,expediam: tu te dictis praebere memento.nam certe non inter se stipata cohaeretmateries, quoniam minui rem quamque videmuset quasi longinquo fluere omnia cernimus aevoex oculisque vetustatem subducere nostris,cum tamen incolumis videatur summa manerepropterea quia, quae decedunt corpora cuique,unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.illa senescere, at haec contra florescere cogunt,nec remorantur ibi. sic rerum summa novatursemper, et inter se mortales mutua vivunt.augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,inque brevi spatio mutantur saecla animantumet quasi cursores vitai lampada tradunt.Si cessare putas rerum primordia posse