centauri foedo pertorquent ora sapore;ut facile agnoscas e levibus atque rutundisesse ea quae sensus iucunde tangere possunt,at contra quae amara atque aspera cumque videntur,haec magis hamatis inter se nexa teneriproptereaque solere vias rescindere nostrissensibus introituque suo perrumpere corpus.omnia postremo bona sensibus et mala tactudissimili inter se pugnant perfecta figura;ne tu forte putes serrae stridentis acerbumhorrorem constare elementis levibus aequeac musaea mele, per chordas organici quaemobilibus digitis expergefacta figurant;neu simili penetrare putes primordia formain nares hominum, cum taetra cadavera torrent,et cum scena croco Cilici perfusa recens estaraque Panchaeos exhalat propter odores;neve bonos rerum simili constare coloressemine constituas, oculos qui pascere possunt,et qui conpungunt aciem lacrimareque coguntaut foeda specie foedi turpesque videntur.omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi reshaut sine principiali aliquo levore creatast;at contra quae cumque molesta atque aspera constat,non aliquo sine materiae squalore repertast.Sunt etiam quae iam nec levia iure putanturesse neque omnino flexis mucronibus unca,sed magis angellis paulum prostantibus, ut quaetitillare magis sensus quam laedere possint,fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.Denique iam calidos ignis gelidamque pruinamdissimili dentata modo conpungere sensuscorporis, indicio nobis est tactus uterque.tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,corporis est sensus, vel cum res extera seseinsinuat, vel cum laedit quae in corpore natastaut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,semina confundunt inter se concita sensum;ut si forte manu quamvis iam corporis ipse