nec tenerae salices atque herbae rore vigentesfluminaque ulla queunt summis labentia ripisoblectare animum subitamque avertere curam,nec vitulorum aliae species per pabula laetaderivare queunt animum curaque levare;usque adeo quiddam proprium notumque requirit.praeterea teneri tremulis cum vocibus haedicornigeras norunt matres agnique petulcibalantum pecudes; ita, quod natura resposcit,ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.Postremo quodvis frumentum non tamen omnequidque suo genere inter se simile esse videbis,quin intercurrat quaedam distantia formis.concharumque genus parili ratione videmuspingere telluris gremium, qua mollibus undislitoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.quare etiam atque etiam simili ratione necessest,natura quoniam constant neque facta manu suntunius ad certam formam primordia rerum,dissimili inter se quaedam volitare figura.Perfacile est animi ratione exsolvere nobisquare fulmineus multo penetralior ignisquam noster fluat e taedis terrestribus ortus;dicere enim possis caelestem fulminis ignemsubtilem magis e parvis constare figurisatque ideo transire foramina quae nequit ignisnoster hic e lignis ortus taedaque creatus.praeterea lumen per cornum transit, at imberrespuitur. quare, nisi luminis illa minoracorpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?et quamvis subito per colum vina videmusperfluere, at contra tardum cunctatur olivom,aut quia ni mirum maioribus est elementisaut magis hamatis inter se perque plicatis,atque ideo fit uti non tam diducta repenteinter se possint primordia singula quaequesingula per cuiusque foramina permanare.Huc accedit uti mellis lactisque liquoresiucundo sensu linguae tractentur in ore;at contra taetra absinthi natura ferique