omnia quae nobis longe confusa videnturet velut in viridi candor consistere colli.praeterea magnae legiones cum loca cursucamporum complent belli simulacra cientes,fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circumaere renidescit tellus supterque virum viexcitur pedibus sonitus clamoreque montesicti reiectant voces ad sidera mundiet circum volitant equites mediosque repentetramittunt valido quatientes impete campos;et tamen est quidam locus altis montibus, undestare videntur et in campis consistere fulgor.Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerumqualia sint et quam longe distantia formis,percipe, multigenis quam sint variata figuris;non quo multa parum simili sint praedita forma,sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,debent ni mirum non omnibus omnia prorsumesse pari filo similique adfecta figura.Praeterea genus humanum mutaeque natantessquamigerum pecudes et laeta armenta feraequeet variae volucres, laetantia quae loca aquarumconcelebrant circum ripas fontisque lacusque,et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,quorum unum quidvis generatim sumere perge;invenies tamen inter se differre figuris.nec ratione alia proles cognoscere matremnec mater posset prolem; quod posse videmusnec minus atque homines inter se nota cluere.nam saepe ante deum vitulus delubra decoraturicremas propter mactatus concidit arassanguinis expirans calidum de pectore flumen;at mater viridis saltus orbata peragransnovit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,omnia convisens oculis loca, si queat usquamconspicere amissum fetum, completque querellisfrondiferum nemus adsistens et crebra revisitad stabulum desiderio perfixa iuvenci,