cuius ad arbitrium quoque copia materiaicogitur inter dum flecti per membra per artuset proiecta refrenatur retroque residit.quare in seminibus quoque idem fateare necessest,esse aliam praeter plagas et pondera causammotibus, unde haec est nobis innata potestas,de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.pondus enim prohibet ne plagis omnia fiantexterna quasi vi; sed ne res ipsa necessumintestinum habeat cunctis in rebus agendiset devicta quasi cogatur ferre patique,id facit exiguum clinamen principiorumnec regione loci certa nec tempore certo.Nec stipata magis fuit umquam materiaicopia nec porro maioribus intervallis;nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.qua propter quo nunc in motu principiorumcorpora sunt, in eodem ante acta aetate fuereet post haec semper simili ratione ferentur,et quae consuerint gigni gignentur eademcondicione et erunt et crescent vique valebunt,quantum cuique datum est per foedera naturai.nec rerum summam commutare ulla potest vis;nam neque quo possit genus ullum materiaieffugere ex omni quicquam est extra, neque in omneunde coorta queat nova vis inrumpere et omnemnaturam rerum mutare et vertere motus.Illud in his rebus non est mirabile, quare,omnia cum rerum primordia sint in motu,summa tamen summa videatur stare quiete,praeter quam siquid proprio dat corpore motus.omnis enim longe nostris ab sensibus infraprimorum natura iacet; qua propter, ubi ipsacernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;praesertim cum, quae possimus cernere, celentsaepe tamen motus spatio diducta locorum.nam saepe in colli tondentes pabula laetalanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantesinvitant herbae gemmantes rore recenti,et satiati agni ludunt blandeque coruscant;