ex supero graviora neque ictus gignere per se,qui varient motus, per quos natura gerat res.quare etiam atque etiam paulum inclinare necessestcorpora; nec plus quam minimum, ne fingere motusobliquos videamur et id res vera refutet.namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;sed nihil omnino recta regione viaideclinare quis est qui possit cernere sese?Denique si semper motu conectitur omniset vetere exoritur motus novus ordine certonec declinando faciunt primordia motusprincipium quoddam, quod fati foedera rumpat,ex infinito ne causam causa sequatur,libera per terras unde haec animantibus exstat,unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,declinamus item motus nec tempore certonec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?nam dubio procul his rebus sua cuique voluntasprincipium dat et hinc motus per membra rigantur.nonne vides etiam patefactis tempore punctocarceribus non posse tamen prorumpere equorumvim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?omnis enim totum per corpus materiaicopia conciri debet, concita per artusomnis ut studium mentis conixa sequatur;ut videas initum motus a corde creariex animique voluntate id procedere primum,inde dari porro per totum corpus et artus.nec similest ut cum inpulsi procedimus ictuviribus alterius magnis magnoque coactu;nam tum materiem totius corporis omnemperspicuumst nobis invitis ire rapique,donec eam refrenavit per membra voluntas.iamne vides igitur, quamquam vis extera multospellat et invitos cogat procedere saepepraecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostroquiddam quod contra pugnare obstareque possit?