nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.sic igitur debent flammae quoque posse per aurasaeris expressae sursum succedere, quamquampondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.nocturnasque faces caeli sublime volantisnonne vides longos flammarum ducere tractusin quas cumque dedit partis natura meatum?non cadere in terras stellas et sidera cernis?sol etiam caeli de vertice dissipat omnisardorem in partis et lumine conserit arva;in terras igitur quoque solis vergitur ardor.transversosque volare per imbris fulmina cernis,nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignesconcursant; cadit in terras vis flammea volgo.Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,corpora cum deorsum rectum per inane ferunturponderibus propriis, incerto tempore fermeincertisque locis spatio depellere paulum,tantum quod momen mutatum dicere possis.quod nisi declinare solerent, omnia deorsumimbris uti guttae caderent per inane profundumnec foret offensus natus nec plaga creataprincipiis; ita nihil umquam natura creasset.Quod si forte aliquis credit graviora potessecorpora, quo citius rectum per inane feruntur,incidere ex supero levioribus atque ita plagasgignere, quae possint genitalis reddere motus,avius a vera longe ratione recedit.nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,haec pro ponderibus casus celerare necessestpropterea quia corpus aquae naturaque tenvisaeris haud possunt aeque rem quamque morari,sed citius cedunt gravioribus exsuperata;at contra nulli de nulla parte neque ullotempore inane potest vacuum subsistere rei,quin, sua quod natura petit, concedere pergat;omnia qua propter debent per inane quietumaeque ponderibus non aequis concita ferri.haud igitur poterunt levioribus incidere umquam