debent ni mirum praecellere mobilitateet multo citius ferri quam lumina solismultiplexque loci spatium transcurrere eodemtempore quo solis pervolgant fulgura caelum.nec persectari primordia singula quaeque,ut videant qua quicque geratur cum ratione.At quidam contra haec, ignari materiai,naturam non posse deum sine numine reddunttanto opere humanis rationibus atmoderatetempora mutare annorum frugesque creareet iam cetera, mortalis quae suadet adireipsaque deducit dux vitae dia voluptaset res per Veneris blanditur saecla propagent,ne genus occidat humanum. quorum omnia causaconstituisse deos cum fingunt, omnibus rebusmagno opere a vera lapsi ratione videntur.nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausimconfirmare aliisque ex rebus reddere multis,nequaquam nobis divinitus esse creatamnaturam mundi: tanta stat praedita culpa.quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;nunc id quod super est de motibus expediemus.Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebusconfirmare tibi, nullam rem posse sua vicorpoream sursum ferri sursumque meare.ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;sursus enim versus gignuntur et augmina sumuntet sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorumet celeri flamma degustant tigna trabesque,sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.quod genus e nostro com missus corpore sanguisemicat exultans alte spargitque cruorem.nonne vides etiam quanta vi tigna trabesquerespuat umor aquae? nam quo magis ursimus altumderecta et magna vi multi pressimus aegre,tam cupide sursum removet magis atque remittit,plus ut parte foras emergant exiliantque.