conicere ut possis ex hoc, primordia rerumquale sit in magno iactari semper inani.dum taxat, rerum magnarum parva potest resexemplare dare et vestigia notitiai.Hoc etiam magis haec animum te advertere par estcorpora quae in solis radiis turbare videntur,quod tales turbae motus quoque materiaisignificant clandestinos caecosque subesse.multa videbis enim plagis ibi percita caeciscommutare viam retroque repulsa revertinunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.scilicet hic a principiis est omnibus error.prima moventur enim per se primordia rerum,inde ea quae parvo sunt corpora conciliatuet quasi proxima sunt ad viris principiorum,ictibus illorum caecis inpulsa cientur,ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.sic a principiis ascendit motus et exitpaulatim nostros ad sensus, ut moveanturilla quoque, in solis quae lumine cernere quimusnec quibus id faciant plagis apparet aperte.Nunc quae mobilitas sit reddita materiaicorporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.primum aurora novo cum spargit lumine terraset variae volucres nemora avia pervolitantesaera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,quam subito soleat sol ortus tempore taliconvestire sua perfundens omnia luce,omnibus in promptu manifestumque esse videmus.at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenumnon per inane meat vacuum; quo tardius irecogitur, aerias quasi dum diverberat undas;nec singillatim corpuscula quaeque vaporissed complexa meant inter se conque globata;qua propter simul inter se retrahuntur et extraofficiuntur, uti cogantur tardius ire.at quae sunt solida primordia simplicitate,cum per inane meant vacuum nec res remoraturulla foris atque ipsa suis e partibus unum,unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,