hic natura suis refrenat viribus auctum.nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctupaulatimque gradus aetatis scandere adultae,plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,dum facile in venas cibus omnis inditur et dumnon ita sunt late dispessa, ut multa remittantet plus dispendi faciant quam vescitur aetas.nam certe fluere atque recedere corpora rebusmulta manus dandum est; sed plura accedere debent,donec alescendi summum tetigere cacumen.inde minutatim vires et robur adultumfrangit et in partem peiorem liquitur aetas.quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,et quo latior est, in cunctas undique partisplura modo dispargit et a se corpora mittit,nec facile in venas cibus omnis diditur einec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,unde queat tantum suboriri ac subpeditare.iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendosunt et cum externis succumbunt omnia plagis,quando quidem grandi cibus aevo denique defit,nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullamcorpora conficere et plagis infesta domare.Sic igitur magni quoque circum moenia mundiexpugnata dabunt labem putrisque ruinas;omnia debet enim cibus integrare novandoet fulcire cibus, cibus omnia sustentare,ne quiquam, quoniam nec venae perpetiunturquod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellusvix animalia parva creat, quae cuncta creavitsaecla deditque ferarum ingentia corpora partu.haud, ut opinor, enim mortalia saecla superneaurea de caelo demisit funis in arvanec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.praeterea nitidas fruges vinetaque laetasponte sua primum mortalibus ipsa creavit,ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,