invenies sic montivagum genus esse ferarum,sic hominum geminam prolem, sic denique mutassquamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.qua propter caelum simili ratione fatendumstterramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,non esse unica, sed numero magis innumerali;quando quidem vitae depactus terminus altetam manet haec et tam nativo corpore constantquam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.Quae bene cognita si teneas, natura videturlibera continuo, dominis privata superbis,ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.nam pro sancta deum tranquilla pectora pacequae placidum degunt aevom vitamque serenam,quis regere immensi summam, quis habere profundiindu manu validas potis est moderanter habenas,quis pariter caelos omnis convertere et omnisignibus aetheriis terras suffire feracis,omnibus inve locis esse omni tempore praesto,nubibus ut tenebras faciat caelique serenaconcutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedissaepe suas disturbet et in deserta recedenssaeviat exercens telum, quod saepe nocentespraeterit exanimatque indignos inque merentes?Multaque post mundi tempus genitale diemqueprimigenum maris et terrae solisque coortumaddita corpora sunt extrinsecus, addita circumsemina, quae magnum iaculando contulit omne,unde mare et terrae possent augescere et undeappareret spatium caeli domus altaque tectatolleret a terris procul et consurgeret aer.nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagiscorpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,umor ad umorem, terreno corpore terracrescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,donique ad extremum crescendi perfica finemomnia perduxit rerum natura creatrix;ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intravitalis venas quam quod fluit atque recedit.omnibus hic aetas debet consistere rebus,