expuere ex animo rationem, sed magis acriiudicio perpende, et si tibi vera videntur,dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.quaerit enim rationem animus, cum summa loci sitinfinita foris haec extra moenia mundi,quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mensatque animi iactus liber quo pervolet ipse.Principio nobis in cunctas undique partiset latere ex utroque supra supterque per omnenulla est finis; uti docui, res ipsaque per sevociferatur, et elucet natura profundi.nullo iam pacto veri simile esse putandumst,undique cum vorsum spatium vacet infinitumseminaque innumero numero summaque profundamultimodis volitent aeterno percita motu,hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,nil agere illa foris tot corpora materiai;cum praesertim hic sit natura factus et ipsasponte sua forte offensando semina rerummultimodis temere in cassum frustraque coactatandem coluerunt ea quae coniecta repentemagnarum rerum fierent exordia semper,terrai maris et caeli generisque animantum.quare etiam atque etiam talis fateare necesse estesse alios alibi congressus materiai,qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.Praeterea cum materies est multa parata,cum locus est praesto nec res nec causa moraturulla, geri debent ni mirum et confieri res.nunc et seminibus si tanta est copia, quantamenumerare aetas animantum non queat omnis,quis eadem natura manet, quae semina rerumconicere in loca quaeque queat simili rationeatque huc sunt coniecta, necesse est confiteareesse alios aliis terrarum in partibus orbiset varias hominum gentis et saecla ferarum.Huc accedit ut in summa res nulla sit una,unica quae gignatur et unica solaque crescat,quin aliquoius siet saecli permultaque eodemsint genere. in primis animalibus indice mente