id rursum caeli rellatum templa receptant.nec sic interemit mors res ut materiaicorpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;inde aliis aliud coniungit et efficit, omnisres ut convertant formas mutentque coloreset capiant sensus et puncto tempore reddant;ut noscas referre earum primordia rerumcum quibus et quali positura contineanturet quos inter se dent motus accipiantque,neve putes aeterna penes residere potessecorpora prima quod in summis fluitare videmusrebus et interdum nasci subitoque perire.quin etiam refert nostris in versibus ipsiscum quibus et quali sint ordine quaeque locata;namque eadem caelum mare terras flumina solemsignificant, eadem fruges arbusta animantis;si non omnia sunt, at multo maxima pars estconsimilis; verum positura discrepitant res.sic ipsis in rebus item iam materiaiintervalla vias conexus pondera plagasconcursus motus ordo positura figuraecum permutantur, mutari res quoque debent.Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.nam tibi vehementer nova res molitur ad aurisaccedere et nova se species ostendere rerum.sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primumdifficilis magis ad credendum constet, itemquenil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,quod non paulatim minuant mirarier omnes,principio caeli clarum purumque coloremquaeque in se cohibet, palantia sidera passim,lunamque et solis praeclara luce nitorem;omnia quae nunc si primum mortalibus essentex improviso si sint obiecta repente,quid magis his rebus poterat mirabile dici,aut minus ante quod auderent fore credere gentes?nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,suspicere in caeli dignatur lucida templa.desine qua propter novitate exterritus ipsa