Suave, mari magno turbantibus aequora ventise terra magnum alterius spectare laborem;non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.suave etiam belli certamina magna tueriper campos instructa tua sine parte pericli;sed nihil dulcius est, bene quam munita tenereedita doctrina sapientum templa serena,despicere unde queas alios passimque videreerrare atque viam palantis quaerere vitae,certare ingenio, contendere nobilitate,noctes atque dies niti praestante laboread summas emergere opes rerumque potiri.o miseras hominum mentes, o pectora caeca!qualibus in tenebris vitae quantisque periclisdegitur hoc aevi quod cumquest! nonne viderenihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut quicorpore seiunctus dolor absit, mente fruaturiucundo sensu cura semota metuque?ergo corpoream ad naturam pauca videmusesse opus omnino: quae demant cumque dolorem,delicias quoque uti multas substernere possintgratius inter dum, neque natura ipsa requirit,si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedeslampadas igniferas manibus retinentia dextris,lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,nec domus argento fulget auroque renidetnec citharae reboant laqueata aurataque templa,cum tamen inter se prostrati in gramine mollipropter aquae rivum sub ramis arboris altaenon magnis opibus iucunde corpora curant,praesertim cum tempestas adridet et annitempora conspergunt viridantis floribus herbas.nec calidae citius decedunt corpore febres,textilibus si in picturis ostroque rubentiiacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazaeproficiunt neque nobilitas nec gloria regni,quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;si non forte tuas legiones per loca campi