esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videaturquo non longius haec sensus natura sequatur.nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,non habet extremum, caret ergo fine modoque.nec refert quibus adsistas regionibus eius;usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnistantundem partis infinitum omne relinquit.Praeterea si iam finitum constituaturomne quod est spatium, si quis procurrat ad orasultimus extremas iaciatque volatile telum,id validis utrum contortum viribus irequo fuerit missum mavis longeque volare,an prohibere aliquid censes obstareque posse?alterutrum fatearis enim sumasque necessest.quorum utrumque tibi effugium praecludit et omnecogit ut exempta concedas fine patere.nam sive est aliquid quod probeat efficiatquequo minus quo missum est veniat finique locet se,sive foras fertur, non est a fine profectum.hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locarisextremas, quaeram: quid telo denique fiet?fiet uti nusquam possit consistere finiseffugiumque fugae prolatet copia semper.Praeterea spatium summai totius omneundique si inclusum certis consisteret orisfinitumque foret, iam copia materiaiundique ponderibus solidis confluxet ad imumnec res ulla geri sub caeli tegmine possetnec foret omnino caelum neque lumina solis,quippe ubi materies omnis cumulata iaceretex infinito iam tempore subsidendo.at nunc ni mirum requies data principiorumcorporibus nullast, quia nil est funditus imum,quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.semper in adsiduo motu res quaeque gerunturpartibus in cunctis, infernaque suppeditanturex infinito cita corpora materiai.Postremo ante oculos res rem finire videtur;aer dissaepit collis atque aera montes,terra mare et contra mare terras terminat omnis;