Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.nec me animi fallit quam sint obscura; sed acripercussit thyrso laudis spes magna meum coret simul incussit suavem mi in pectus amoremMusarum, quo nunc instinctus mente vigentiavia Pieridum peragro loca nullius antetrita solo. iuvat integros accedere fontisatque haurire iuvatque novos decerpere floresinsignemque meo capiti petere inde coronam,unde prius nulli velarint tempora Musae;primum quod magnis doceo de rebus et artisreligionum animum nodis exsolvere pergo,deinde quod obscura de re tam lucida pangocarmina musaeo contingens cuncta lepore.id quoque enim non ab nulla ratione videtur;sed vel uti pueris absinthia taetra medentescum dare conantur, prius oras pocula circumcontingunt mellis dulci flavoque liquore,ut puerorum aetas inprovida ludificeturlabrorum tenus, interea perpotet amarumabsinthi laticem deceptaque non capiatur,sed potius tali facto recreata valescat,sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videturtristior esse quibus non est tractata, retroquevolgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenticarmine Pierio rationem exponere nostramet quasi musaeo dulci contingere melle,si tibi forte animum tali ratione tenereversibus in nostris possem, dum perspicis omnemnaturam rerum, qua constet compta figura.Sed quoniam docui solidissima materiaicorpora perpetuo volitare invicta per aevom,nunc age, summai quaedam sit finis eorumnecne sit, evolvamus; item quod inane repertumstseu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,pervideamus utrum finitum funditus omneconstet an immensum pateat vasteque profundum.Omne quod est igitur nulla regione viarumfinitumst; namque extremum debebat habere.extremum porro nullius posse videtur