conveniebat enim fruges quoque saepe, minacirobore cum in saxi franguntur, mittere signumsanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.cum lapidi in lapidem terimus, manare cruoremconsimili ratione herbis quoque saepe decebat,et latices dulcis guttas similique saporemittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,scilicet et glebis terrarum saepe friatisherbarum genera et fruges frondesque videridispertita inter terram latitare minute,postremo in lignis cinerem fumumque videri,cum praefracta forent, ignisque latere minutos.quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,scire licet non esse in rebus res ita mixtas,verum semina multimodis inmixta lateremultarum rerum in rebus communia debent.'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altisarboribus vicina cacumina summa teranturinter se validis facere id cogentibus austris,donec flammai fulserunt flore coorto.'scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,verum semina sunt ardoris multa, terendoquae cum confluxere, creant incendia silvis.quod si facta foret silvis abscondita flamma,non possent ullum tempus celarier ignes,conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,permagni referre eadem primordia saepecum quibus et quali positura contineanturet quos inter se dent motus accipiantque,atque eadem paulo inter se mutata creareignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsainter se paulo mutatis sunt elementis,cum ligna atque ignes distincta voce notemus.Denique iam quae cumque in rebus cernis apertissi fieri non posse putas, quin materiaicorpora consimili natura praedita fingas,hac ratione tibi pereunt primordia rerum:fiet uti risu tremulo concussa cachinnentet lacrimis salsis umectent ora genasque.