ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,cetera consimili fingit ratione putatque.nec tamen esse ulla de parte in rebus inaneconcedit neque corporibus finem esse secandis.quare in utraque mihi pariter ratione videturerrare atque illi, supra quos diximus ante.Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;si primordia sunt, simili quae praedita constantnatura atque ipsae res sunt aequeque laborantet pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.nam quid in oppressu valido durabit eorum,ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnistam mortalis erit quam quae manifesta videmusex oculis nostris aliqua vi victa perire.at neque reccidere ad nihilum res posse neque autemcrescere de nihilo testor res ante probatas.Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,scire licet nobis venas et sanguen et ossasive cibos omnis commixto corpore dicentesse et habere in se nervorum corpora parvaossaque et omnino venas partisque cruoris,fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipseex alienigenis rebus constare putetur,ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,si sunt in terris, terram constare necessestex alienigenis, quae terris exoriuntur.transfer item, totidem verbis utare licebit:in lignis si flamma latet fumusque cinisque,ex alienigenis consistant ligna necessest,praeterea tellus quae corpora cumque alit augetex alienigenis, quae lignis exoriuntur.Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnisres putet inmixtas rebus latitare, sed illudapparere unum, cuius sint plurima mixtaet magis in promptu primaque in fronte locata.quod tamen a vera longe ratione repulsumst;