impia te rationis inire elementa viamqueindugredi sceleris. quod contra saepius illareligio peperit scelerosa atque impia facta.Aulide quo pacto Triviai virginis aramIphianassai turparunt sanguine foedeductores Danaum delecti, prima virorum.cui simul infula virgineos circum data comptusex utraque pari malarum parte profusast,et maestum simul ante aras adstare parentemsensit et hunc propter ferrum celare ministrosaspectuque suo lacrimas effundere civis,muta metu terram genibus summissa petebat.nec miserae prodesse in tali tempore quibat,quod patrio princeps donarat nomine regem;nam sublata virum manibus tremibundaque ad arasdeductast, non ut sollemni more sacrorumperfecto posset claro comitari Hymenaeo,sed casta inceste nubendi tempore in ipsohostia concideret mactatu maesta parentis,exitus ut classi felix faustusque daretur.tantum religio potuit suadere malorum.Tutemet a nobis iam quovis tempore vatumterriloquis victus dictis desciscere quaeres.quippe etenim quam multa tibi iam fingere possuntsomnia, quae vitae rationes vertere possintfortunasque tuas omnis turbare timore!et merito; nam si certam finem esse viderentaerumnarum homines, aliqua ratione valerentreligionibus atque minis obsistere vatum.nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,aeternas quoniam poenas in morte timendum.ignoratur enim quae sit natura animai,nata sit an contra nascentibus insinueturet simul intereat nobiscum morte diremptaan tenebras Orci visat vastasque lacunasan pecudes alias divinitus insinuet se,Ennius ut noster cecinit, qui primus amoenodetulit ex Helicone perenni fronde coronam,per gentis Italas hominum quae clara clueret;etsi praeterea tamen esse Acherusia templa