ordine mutato et motu, facere aeris auras,sic alias aliis rebus mutarier omnis?'At manifesta palam res indicat' inquis 'in aurasaeris e terra res omnis crescere alique;et nisi tempestas indulget tempore faustoimbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,crescere non possint fruges arbusta animantis.'scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umoradiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnisomnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;adiutamur enim dubio procul atque alimur noscertis ab rebus, certis aliae atque aliae res.ni mirum quia multa modis communia multismultarum rerum in rebus primordia mixtasunt, ideo variis variae res rebus aluntur.atque eadem magni refert primordia saepecum quibus et quali positura contineanturet quos inter se dent motus accipiantque;namque eadem caelum mare terras flumina solemconstituunt, eadem fruges arbusta animantis,verum aliis alioque modo commixta moventur.quin etiam passim nostris in versibus ipsismulta elementa vides multis communia verbis,cum tamen inter se versus ac verba necessestconfiteare et re et sonitu distare sonanti.tantum elementa queunt permutato ordine solo;at rerum quae sunt primordia, plura adhiberepossunt unde queant variae res quaeque creari.Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerianquam Grai memorant nec nostra dicere linguaconcedit nobis patrii sermonis egestas,sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.principio, rerum quam dicit homoeomerian,ossa videlicet e pauxillis atque minutisossibus hic et de pauxillis atque minutisvisceribus viscus gigni sanguenque crearisanguinis inter se multis coeuntibus guttisex aurique putat micis consistere posseaurum et de terris terram concrescere parvis,