aut ita diffugient, ut tempestate coactafulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.Denique quattuor ex rebus si cuncta creanturatque in eas rursum res omnia dissoluuntur,qui magis illa queunt rerum primordia diciquam contra res illorum retroque putari?alternis gignuntur enim mutantque coloremet totam inter se naturam tempore ab omni.fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.sin ita forte putas ignis terraeque coirecorpus et aerias auras roremque liquoris,nil in concilio naturam ut mutet eorum,nulla tibi ex illis poterit res esse creata,non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;quippe suam quicque in coetu variantis acervinaturam ostendet mixtusque videbitur aercum terra simul et quodam cum rore manere.at primordia gignundis in rebus oportetnaturam clandestinam caecamque adhibere,emineat ne quid, quod contra pugnet et obstetquo minus esse queat proprie quodcumque creatur.Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eiuset primum faciunt ignem se vertere in aurasaeris, hinc imbrem gigni terramque creariex imbri retroque a terra cuncta reverti,umorem primum, post aera, deinde calorem,nec cessare haec inter se mutare, mearea caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.quod facere haud ullo debent primordia pacto.immutabile enim quiddam superare necessest,ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;nam quod cumque suis mutatum finibus exit,continuo hoc mors est illius quod fuit ante.quapropter quoniam quae paulo diximus antein commutatum veniunt, constare necessestex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;quin potius tali natura praedita quaedamcorpora constituas, ignem si forte crearint,posse eadem demptis paucis paucisque tributis,