Aeoliae terrarum oras a finibus eius.hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minanturmurmura flammarum rursum se colligere iras,faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignisad caelumque ferat flammai fulgura rursum.quae cum magna modis multis miranda videturgentibus humanis regio visendaque ferturrebus opima bonis, multa munita virum vi,nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in senec sanctum magis et mirum carumque videtur.carmina quin etiam divini pectoris eiusvociferantur et exponunt praeclara reperta,ut vix humana videatur stirpe creatus.Hic tamen et supra quos diximus inferiorespartibus egregie multis multoque minores,quamquam multa bene ac divinitus invenientesex adyto tam quam cordis responsa dederesanctius et multo certa ratione magis quamPythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,principiis tamen in rerum fecere ruinaset graviter magni magno cecidere ibi casu.Primum quod motus exempto rebus inaniconstituunt et res mollis rarasque relinquuntaera solem ignem terras animalia frugisnec tamen admiscent in eorum corpus inane;deinde quod omnino finem non esse secandiscorporibus facient neque pausam stare fragorinec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,cum videamus id extremum cuiusque cacumenesse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quisextremum quod habent, minimum consistere rerum.Huc accedit item, quoniam primordia rerummollia constituunt, quae nos nativa videmusesse et mortali cum corpore, funditus ut quidebeat ad nihilum iam rerum summa revertide nihiloque renata vigescere copia rerum;quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.Deinde inimica modis multis sunt atque venenoipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt