atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorumconcursus motus ordo positura figuraeefficiunt ignis mutatoque ordine mutantnaturam neque sunt igni simulata neque ullipraeterea rei quae corpora mittere possitsensibus et nostros adiectu tangere tactus.dicere porro ignem res omnis esse neque ullamrem veram in numero rerum constare nisi ignem,quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.nam contra sensus ab sensibus ipse repugnatet labefactat eos, unde omnia credita pendent,unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;credit enim sensus ignem cognoscere vere,cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;quo referemus enim? quid nobis certius ipsissensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?Praeterea quare quisquam magis omnia tollatet velit ardoris naturam linquere solam,quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?aequa videtur enim dementia dicere utrumque.Quapropter qui materiem rerum esse putaruntignem atque ex igni summam consistere posse,et qui principium gignundis aera rebusconstituere aut umorem qui cumque putaruntfingere res ipsum per se terramve creareomnia et in rerum naturas vertier omnis,magno opere a vero longe derrasse videntur.adde etiam qui conduplicant primordia rerumaera iungentes igni terramque liquori,et qui quattuor ex rebus posse omnia renturex igni terra atque anima procrescere et imbri.quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,insula quem triquetris terrarum gessit in oris,quam fluitans circum magnis anfractibus aequorIonium glaucis aspargit virus ab undisangustoque fretu rapidum mare dividit undis