omnia enim stolidi magis admirantur amantque,inversis quae sub verbis latitantia cernunt,veraque constituunt quae belle tangere possuntauris et lepido quae sunt fucata sonore.Nam cur tam variae res possent esse, requiro,ex uno si sunt igni puroque creatae?nil prodesset enim calidum denserier ignemnec rare fieri, si partes ignis eandemnaturam quam totus habet super ignis haberent.acrior ardor enim conductis partibus esset,languidior porro disiectis disque supatis.amplius hoc fieri nihil est quod posse rearistalibus in causis, ne dum variantia rerumtanta queat densis rarisque ex ignibus esse.Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,denseri poterunt ignes rarique relinqui;sed quia multa sibi cernunt contraria quae sintet fugitant in rebus inane relinquere purum,ardua dum metuunt, amittunt vera viainec rursum cernunt exempto rebus inaneomnia denseri fierique ex omnibus unumcorpus, nil ab se quod possit mittere raptim,aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,ut videas non e stipatis partibus esse.Quod si forte alia credunt ratione potesseignis in coetu stingui mutareque corpus,scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,occidet ad nihilum ni mirum funditus ardoromnis et e nihilo fient quae cumque creantur;nam quod cumque suis mutatum finibus exit,continuo hoc mors est illius quod fuit ante.proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,ne tibi res redeant ad nilum funditus omnesde nihiloque renata vigescat copia rerum.Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedamsunt, quae conservant naturam semper eandem,quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutantnaturam res et convertunt corpora sese,scire licet non esse haec ignea corpora rerum.nil referret enim quaedam decedere, abire