iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extatet minima constat natura nec fuit umquamper se secretum neque post hac esse valebit,alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,inde aliae atque aliae similes ex ordine partesagmine condenso naturam corporis explent;quae quoniam per se nequeunt constare, necessesthaerere unde queant nulla ratione revelli.sunt igitur solida primordia simplicitate,quae minimis stipata cohaerent partibus arte.non ex illorum conventu conciliata,sed magis aeterna pollentia simplicitate,unde neque avelli quicquam neque deminui iamconcedit natura reservans semina rebus.Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaequecorpora constabunt ex partibus infinitis,quippe ubi dimidiae partis pars semper habebitdimidiam partem nec res praefiniet ulla.ergo rerum inter summam minimamque quod escit,nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnissumma sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,ex infinitis constabunt partibus aeque.quod quoniam ratio reclamat vera negatquecredere posse animum, victus fateare necessestesse ea quae nullis iam praedita partibus extentet minima constent natura. quae quoniam sunt,illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.Denique si minimas in partis cuncta resolvicogere consuesset rerum natura creatrix,iam nihil ex illis eadem reparare valeretpropterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,non possunt ea quae debet genitalis haberemateries, varios conexus pondera plagasconcursus motus, per quas res quaeque geruntur.Quapropter qui materiem rerum esse putaruntignem atque ex igni summam consistere solo,magno opere a vera lapsi ratione videntur.Heraclitus init quorum dux proelia primus,clarus ob obscuram linguam magis inter inanisquamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;