at nunc ni mirum frangendi reddita finiscerta manet, quoniam refici rem quamque videmuset finita simul generatim tempora rebusstare, quibus possint aevi contingere florem.Huc accedit uti, solidissima materiaicorpora cum constant, possint tamen omnia reddi,mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,admixtum quoniam semel est in rebus inane.at contra si mollia sint primordia rerum,unde queant validi silices ferrumque creari,non poterit ratio reddi; nam funditus omnisprincipio fundamenti natura carebit.sunt igitur solida pollentia simplicitate,quorum condenso magis omnia conciliatuartari possunt validasque ostendere viris.porro si nullast frangendis reddita finiscorporibus, tamen ex aeterno tempore quaequenunc etiam superare necessest corpora rebus,quae non dum clueant ullo temptata periclo.at quoniam fragili natura praedita constant,discrepat aeternum tempus potuisse manereinnumerabilibus plagis vexata per aevom.Denique iam quoniam generatim reddita finiscrescendi rebus constat vitamque tenendi,et quid quaeque queant per foedera naturai,quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,nec commutatur quicquam, quin omnia constantusque adeo, variae volucres ut in ordine cunctaeostendant maculas generalis corpore inesse,inmutabilis materiae quoque corpus haberedebent ni mirum; nam si primordia rerumcommutari aliqua possent ratione revicta,incertum quoque iam constet quid possit oriri,quid nequeat, finita potestas denique cuiquequa nam sit ratione atque alte terminus haerens,nec totiens possent generatim saecla referrenaturam mores victum motusque parentum.Tum porro quoniam est extremum quodque cacumencorporis illius, quod nostri cernere sensus