omne foret solidum; nisi contra corpora certaessent quae loca complerent quae cumque tenerentomne quod est spatium, vacuum constaret inane.alternis igitur ni mirum corpus inanidistinctum, quoniam nec plenum naviter extatnec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,quae spatium pleno possint distinguere inane.haec neque dissolui plagis extrinsecus ictapossunt nec porro penitus penetrata retexinec ratione queunt alia temptata labare;id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.nam neque conlidi sine inani posse videturquicquam nec frangi nec findi in bina secandonec capere umorem neque item manabile frigusnec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.et quo quaeque magis cohibet res intus inane,tam magis his rebus penitus temptata labascit.ergo si solida ac sine inani corpora primasunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.Praeterea nisi materies aeterna fuisset,antehac ad nihilum penitus res quaeque redissentde nihiloque renata forent quae cumque videmus.at quoniam supra docui nil posse crearide nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,esse inmortali primordia corpore debent,dissolui quo quaeque supremo tempore possint,materies ut subpeditet rebus reparandis.sunt igitur solida primordia simplicitatenec ratione queunt alia servata per aevomex infinito iam tempore res reparare.denique si nullam finem natura parassetfrangendis rebus, iam corpora materiaiusque redacta forent aevo frangente priore,ut nihil ex illis a certo tempore possetconceptum summum aetatis pervadere finem.nam quidvis citius dissolvi posse videmusquam rursus refici; qua propter longa dieiinfinita aetas ante acti temporis omnisquod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,numquam relicuo reparari tempore posset.