sed magis ut merito possis eventa vocarecorporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.Corpora sunt porro partim primordia rerum,partim concilio quae constant principiorum.sed quae sunt rerum primordia, nulla potest visstinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.etsi difficile esse videtur credere quicquamin rebus solido reperiri corpore posse.transit enim fulmen caeli per saepta domorumclamor ut ac voces, ferrum candescit in ignidissiliuntque fero ferventi saxa vapore;cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,tum glacies aeris flamma devicta liquescit;permanat calor argentum penetraleque frigus,quando utrumque manu retinentes pocula ritesensimus infuso lympharum rore superne.usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.sed quia vera tamen ratio naturaque rerumcogit, ades, paucis dum versibus expediamusesse ea quae solido atque aeterno corpore constent,semina quae rerum primordiaque esse docemus,unde omnis rerum nunc constet summa creata.Principio quoniam duplex natura duarumdissimilis rerum longe constare repertast,corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,esse utramque sibi per se puramque necessest.nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,corpus ea non est; qua porro cumque tenet secorpus, ea vacuum nequaquam constat inane.sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,materiem circum solidam constare necessest;nec res ulla potest vera ratione probaricorpore inane suo celare atque intus habere,si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.id porro nihil esse potest nisi materiaiconcilium, quod inane queat rerum cohibere.materies igitur, solido quae corpore constat,esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.Tum porro si nil esset quod inane vocaret,