aut aliis fungi debebit agentibus ipsumaut erit ut possint in eo res esse gerique.at facere et fungi sine corpore nulla potest resnec praebere locum porro nisi inane vacansque.ergo praeter inane et corpora tertia per senulla potest rerum in numero natura relinqui,nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostrosnec ratione animi quam quisquam possit apisci.Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabusrebus ea invenies aut horum eventa videbis.coniunctum est id quod nusquam sine permitialidiscidio potis est seiungi seque gregari,pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,tactus corporibus cunctis, intactus inani.servitium contra paupertas divitiaeque,libertas bellum concordia cetera quorumadventu manet incolumis natura abituque,haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.tempus item per se non est, sed rebus ab ipsisconsequitur sensus, transactum quid sit in aevo,tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;nec per se quemquam tempus sentire fatendumstsemotum ab rerum motu placidaque quiete.denique Tyndaridem raptam belloque subactasTroiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumstne forte haec per se cogant nos esse fateri,quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;namque aliud terris, aliud regionibus ipsiseventum dici poterit quod cumque erit actum.denique materies si rerum nulla fuissetnec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,numquam Tyndaridis forma conflatus amoreignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscensclara accendisset saevi certamina bellinec clam durateus Troiianis Pergama partuinflammasset equos nocturno Graiiugenarum;perspicere ut possis res gestas funditus omnisnon ita uti corpus per se constare neque essenec ratione cluere eadem qua constet inane,