nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquopossumus aequo animo nec Memmi clara propagotalibus in rebus communi desse saluti.omnis enim per se divum natura necessestimmortali aevo summa cum pace fruatursemota ab nostris rebus seiunctaque longe;nam privata dolore omni, privata periclis,ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.Quod super est, vacuas auris animumque sagacemsemotum a curis adhibe veram ad rationem,ne mea dona tibi studio disposta fideli,intellecta prius quam sint, contempta relinquas.nam tibi de summa caeli ratione deumquedisserere incipiam et rerum primordia pandam,unde omnis natura creet res, auctet alatque,quove eadem rursum natura perempta resolvat,quae nos materiem et genitalia corpora rebusreddunda in ratione vocare et semina rerumappellare suemus et haec eadem usurparecorpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.Humana ante oculos foede cum vita iaceretin terris oppressa gravi sub religione,quae caput a caeli regionibus ostendebathorribili super aspectu mortalibus instans,primum Graius homo mortalis tollere contraest oculos ausus primusque obsistere contra;quem neque fama deum nec fulmina nec minitantimurmure compressit caelum, sed eo magis acreminritat animi virtutem, effringere ut artanaturae primus portarum claustra cupiret.ergo vivida vis animi pervicit et extraprocessit longe flammantia moenia mundiatque omne immensum peragravit mente animoque,unde refert nobis victor quid possit oriri,quid nequeat, finita potestas denique cuiquequa nam sit ratione atque alte terminus haerens.quare religio pedibus subiecta vicissimopteritur, nos exaequat victoria caelo.Illud in his rebus vereor, ne forte rearis