argumenta fidem dictis conradere nostris.verum animo satis haec vestigia parva sagacisunt, per quae possis cognoscere cetera tute.namque canes ut montivagae persaepe ferainaribus inveniunt intectas fronde quietes,cum semel institerunt vestigia certa viai,sic alid ex alio per te tute ipse videretalibus in rebus poteris caecasque latebrasinsinuare omnis et verum protrahere inde.quod si pigraris paulumve recesseris ab re,hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:usque adeo largos haustus e fontibus magnislingua meo suavis diti de pectore fundet,ut verear ne tarda prius per membra senectusserpat et in nobis vitai claustra resolvat,quam tibi de quavis una re versibus omnisargumentorum sit copia missa per auris.Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,omnis ut est igitur per se natura duabusconstitit in rebus; nam corpora sunt et inane,haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.corpus enim per se communis dedicat essesensus; cui nisi prima fides fundata valebit,haut erit occultis de rebus quo referentesconfirmare animi quicquam ratione queamus.tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,si nullum foret, haut usquam sita corpora possentesse neque omnino quoquam diversa meare;id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.praeterea nihil est quod possis dicere ab omnicorpore seiunctum secretumque esse ab inani,quod quasi tertia sit numero natura reperta.nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsumaugmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,corporis augebit numerum summamque sequetur;sin intactile erit, nulla de parte quod ullamrem prohibere queat per se transire meantem,scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid