corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,contra autem natura manet sine pondere inanis.ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,ni mirum plus esse sibi declarat inanis;at contra gravius plus in se corporis essededicat et multo vacui minus intus habere.est igitur ni mirum id quod ratione sagaciquaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.Illud in his rebus ne te deducere veropossit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.cedere squamigeris latices nitentibus aiuntet liquidas aperire vias, quia post loca pisceslinquant, quo possint cedentes confluere undae;sic alias quoque res inter se posse moveriet mutare locum, quamvis sint omnia plena.scilicet id falsa totum ratione receptumst.nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,ni spatium dederint latices? concedere porroquo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?aut igitur motu privandumst corpora quaequeaut esse admixtum dicundumst rebus inane,unde initum primum capiat res quaeque movendi.Postremo duo de concursu corpora latasi cita dissiliant, nempe aer omne necessest,inter corpora quod fiat, possidat inane.is porro quamvis circum celerantibus aurisconfluat, haud poterit tamen uno tempore totumcompleri spatium; nam primum quemque necessestoccupet ille locum, deinde omnia possideantur.quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,tum putat id fieri quia se condenseat aer,errat; nam vacuum tum fit quod non fuit anteet repletur item vacuum quod constitit ante,nec tali ratione potest denserier aernec, si iam posset, sine inani posset, opinor,ipse in se trahere et partis conducere in unum.Qua propter, quamvis causando multa moreris,esse in rebus inane tamen fateare necessest.multaque praeterea tibi possum commemorando