invida praeclusit speciem natura videndi.Postremo quae cumque dies naturaque rebuspaulatim tribuit moderatim crescere cogens,nulla potest oculorum acies contenta tueri,nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresaquid quoque amittant in tempore cernere possis.corporibus caecis igitur natura gerit res.Nec tamen undique corporea stipata tenenturomnia natura; namque est in rebus inane.quod tibi cognosse in multis erit utile rebusnec sinet errantem dubitare et quaerere semperde summa rerum et nostris diffidere dictis.qua propter locus est intactus inane vacansque.quod si non esset, nulla ratione moverires possent; namque officium quod corporis exstat,officere atque obstare, id in omni tempore adessetomnibus; haud igitur quicquam procedere posset,principium quoniam cedendi nulla daret res.at nunc per maria ac terras sublimaque caelimulta modis multis varia ratione movericernimus ante oculos, quae, si non esset inane,non tam sollicito motu privata carerentquam genita omnino nulla ratione fuissent,undique materies quoniam stipata quiesset.Praeterea quamvis solidae res esse putentur,hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.in saxis ac speluncis permanat aquarumliquidus umor et uberibus flent omnia guttis.dissipat in corpus sese cibus omne animantum;crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,quod cibus in totas usque ab radicibus imisper truncos ac per ramos diffunditur omnis.inter saepta meant voces et clausa domorumtransvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.quod nisi inania sint, qua possent corpora quaequetransire, haud ulla fieri ratione videres.Denique cur alias aliis praestare videmuspondere res rebus nihilo maiore figura?nam si tantundemst in lanae glomere quantum