et cum mollis aquae fertur natura repenteflumine abundanti, quam largis imbribus augetmontibus ex altis magnus decursus aquaifragmina coniciens silvarum arbustaque tota,nec validi possunt pontes venientis aquaivim subitam tolerare: ita magno turbidus imbrimolibus incurrit validis cum viribus amnis,dat sonitu magno stragem volvitque sub undisgrandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.sic igitur debent venti quoque flamina ferri,quae vel uti validum cum flumen procubuerequam libet in partem, trudunt res ante ruuntqueimpetibus crebris, inter dum vertice tortocorripiunt rapidique rotanti turbine portant.quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,quandoquidem factis et moribus aemula magnisamnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.Tum porro varios rerum sentimus odoresnec tamen ad naris venientis cernimus umquamnec calidos aestus tuimur nec frigora quimususurpare oculis nec voces cernere suemus;quae tamen omnia corporea constare necessestnatura, quoniam sensus inpellere possunt;tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.Denique fluctifrago suspensae in litore vestisuvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.at neque quo pacto persederit umor aquaivisumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.in parvas igitur partis dispergitur umor,quas oculi nulla possunt ratione videre.quin etiam multis solis redeuntibus annisanulus in digito subter tenuatur habendo,stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratriferreus occulte decrescit vomer in arvis,strataque iam volgi pedibus detrita viarumsaxea conspicimus; tum portas propter aenasigna manus dextras ostendunt adtenuarisaepe salutantum tactu praeterque meantum.haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.sed quae corpora decedant in tempore quoque,