tactus enim leti satis esset causa profecto,quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorumcontextum vis deberet dissolvere quaeque.at nunc, inter se quia nexus principiorumdissimiles constant aeternaque materies est,incolumi remanent res corpore, dum satis acrisvis obeat pro textura cuiusque reperta.haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnesdiscidio redeunt in corpora materiai.postremo pereunt imbres, ubi eos pater aetherin gremium matris terrai praecipitavit;at nitidae surgunt fruges ramique virescuntarboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,hinc laetas urbes pueris florere videmusfrondiferasque novis avibus canere undique silvas,hinc fessae pecudes pinguis per pabula laetacorpora deponunt et candens lacteus umoruberibus manat distentis, hinc nova prolesartubus infirmis teneras lasciva per herbasludit lacte mero mentes perculsa novellas.haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,quando alit ex alio reficit natura nec ullamrem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.Nunc age, res quoniam docui non posse crearide nihilo neque item genitas ad nil revocari,ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,accipe praeterea quae corpora tute necessestconfiteare esse in rebus nec posse videri.Principio venti vis verberat incita corpusingentisque ruit navis et nubila differt,inter dum rapido percurrens turbine camposarboribus magnis sternit montisque supremossilvifragis vexat flabris: ita perfurit acricum fremitu saevitque minaci murmure pontus.sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,quae mare, quae terras, quae denique nubila caeliverrunt ac subito vexantia turbine raptant,nec ratione fluunt alia stragemque propagant