transire et magnos manibus divellere montismultaque vivendo vitalia vincere saecla,si non, materies quia rebus reddita certastgignundis, e qua constat quid possit oriri?nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,semine quando opus est rebus, quo quaeque creataeaeris in teneras possint proferrier auras.Postremo quoniam incultis praestare videmusculta loca et manibus melioris reddere fetus,esse videlicet in terris primordia rerumquae nos fecundas vertentes vomere glebasterraique solum subigentes cimus ad ortus;quod si nulla forent, nostro sine quaeque laboresponte sua multo fieri meliora videres.Huc accedit uti quicque in sua corpora rursumdissoluat natura neque ad nihilum interemat res.nam siquid mortale e cunctis partibus esset,ex oculis res quaeque repente erepta periret;nulla vi foret usus enim, quae partibus eiusdiscidium parere et nexus exsolvere posset.quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,donec vis obiit, quae res diverberet ictuaut intus penetret per inania dissoluatque,nullius exitium patitur natura videri.Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,si penitus peremit consumens materiem omnem,unde animale genus generatim in lumina vitaeredducit Venus, aut redductum daedala tellusunde alit atque auget generatim pabula praebens?unde mare ingenuei fontes externaque longeflumina suppeditant? unde aether sidera pascit?omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,infinita aetas consumpse ante acta diesque.quod si in eo spatio atque ante acta aetate fueree quibus haec rerum consistit summa refecta,inmortali sunt natura praedita certe.haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.Denique res omnis eadem vis causaque volgoconficeret, nisi materies aeterna teneret,inter se nexus minus aut magis indupedita;