e mare primum homines, e terra posset oririsquamigerum genus et volucres erumpere caelo;armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,incerto partu culta ac deserta tenerent.nec fructus idem arboribus constare solerent,sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,qui posset mater rebus consistere certa?at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,inde enascitur atque oras in luminis exit,materies ubi inest cuiusque et corpora prima;atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,quod certis in rebus inest secreta facultas.Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,vites autumno fundi suadente videmus,si non, certa suo quia tempore semina rerumcum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,dum tempestates adsunt et vivida tellustuto res teneras effert in luminis oras?quod si de nihilo fierent, subito exorerenturincerto spatio atque alienis partibus anni,quippe ubi nulla forent primordia, quae genitaliconcilio possent arceri tempore iniquo.Nec porro augendis rebus spatio foret ususseminis ad coitum, si e nilo crescere possent;nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvise terraque exorta repente arbusta salirent.quorum nil fieri manifestum est, omnia quandopaulatim crescunt, ut par est semine certo,crescentesque genus servant; ut noscere possisquicque sua de materia grandescere alique.Huc accedit uti sine certis imbribus annilaetificos nequeat fetus submittere tellusnec porro secreta cibo natura animantumpropagare genus possit vitamque tueri;ut potius multis communia corpora rebusmulta putes esse, ut verbis elementa videmus,quam sine principiis ullam rem existere posse.Denique cur homines tantos natura pararenon potuit, pedibus qui pontum per vada possent