Ennius aeternis exponit versibus edens,quo neque permaneant animae neque corpora nostra,sed quaedam simulacra modis pallentia miris;unde sibi exortam semper florentis Homericommemorat speciem lacrimas effundere salsascoepisse et rerum naturam expandere dictis.qua propter bene cum superis de rebus habendanobis est ratio, solis lunaeque meatusqua fiant ratione, et qua vi quaeque geranturin terris, tunc cum primis ratione sagaciunde anima atque animi constet natura videndum,et quae res nobis vigilantibus obvia mentesterrificet morbo adfectis somnoque sepultis,cernere uti videamur eos audireque coram,morte obita quorum tellus amplectitur ossa.Nec me animi fallit Graiorum obscura repertadifficile inlustrare Latinis versibus esse,multa novis verbis praesertim cum sit agendumpropter egestatem linguae et rerum novitatem;sed tua me virtus tamen et sperata voluptassuavis amicitiae quemvis efferre laboremsuadet et inducit noctes vigilare serenasquaerentem dictis quibus et quo carmine demumclara tuae possim praepandere lumina menti,res quibus occultas penitus convisere possis.hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessestnon radii solis neque lucida tela dieidiscutiant, sed naturae species ratioque.Principium cuius hinc nobis exordia sumet,nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.quippe ita formido mortalis continet omnis,quod multa in terris fieri caeloque tuentur,quorum operum causas nulla ratione viderepossunt ac fieri divino numine rentur.quas ob res ubi viderimus nil posse crearide nihilo, tum quod sequimur iam rectius indeperspiciemus, et unde queat res quaeque creariet quo quaeque modo fiant opera sine divom.Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebusomne genus nasci posset, nil semine egeret.