haud igitur possunt tali ratione tenerires in concilium medii cuppedine victae.Praeterea quoniam non omnia corpora finguntin medium niti, sed terrarum atque liquorisumorem ponti magnasque e montibus undas,et quasi terreno quae corpore contineantur,at contra tenuis exponunt aeris auraset calidos simul a medio differrier ignis,atque ideo totum circum tremere aethera signiset solis flammam per caeli caerula pasci,quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,nec prorsum arboribus summos frondescere ramosposse, nisi a terris paulatim cuique cibatumne volucri ritu flammarum moenia mundidiffugiant subito magnum per inane solutaet ne cetera consimili ratione sequanturneve ruant caeli tonitralia templa superneterraque se pedibus raptim subducat et omnisinter permixtas rerum caelique ruinascorpora solventes abeat per inane profundum,temporis ut puncto nihil extet reliquiarumdesertum praeter spatium et primordia caeca.nam qua cumque prius de parti corpora desseconstitues, haec rebus erit pars ianua leti,hac se turba foras dabit omnis materiai.Haec sic pernosces parva perductus opella;namque alid ex alio clarescet nec tibi caecanox iter eripiet, quin ultima naturaipervideas: ita res accendent lumina rebus.